XVI
His atque talibus in vicem instincti, (in vicem instincti: lit. ‘rousing one another in turn’; instincti is adj., not past participle.) Boudicca generis regii femina duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) sumpsere universi bellum; ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis ipsam coloniam (coloniam: Colchester and surrounding areas, NE of London on the coast) invasere ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris [ingeniis] saevitiae genus omisit ira et victoria. Quod nisi (quod nisi: when followed by si or by its negative nisi or ni, quod is either ignored in translation or is variously translated as ‘and’, ‘but’, ‘and as for that’, ‘whereas’; cf. G. 610, R. 2.) Paulinus cognito provinciae motu propere subvenisset, amissa Britannia foret; quam unius proelii fortuna (fortuna: may be abl. of instrument rather than subject, ‘by one successful encounter he, Paulinus, restored…’) veteri patientiae restituit, tenentibus arma plerisque, (tenentibus arma plerisque: abl. abs. on which the remainder of the period depends) quos conscientia defectionis et proprius ex legato (ex legato: abl. of source) timor agitabat, ne quamquam egregius cetera (cetera: adv., ‘for the rest’) adroganter in deditos et ut suae cuiusque iniuriae ultor (ut suae cuiusque iniuriae ultor: lit. ‘as the avenger of each injury of his’) durius consuleret. Missus igitur Petronius Turpilianus tamquam exorabilior et delictis hostium novus eoque paenitentiae mitior, compositis prioribus nihil ultra ausus Trebellio Maximo provinciam tradidit. Trebellius segnior et nullis castrorum experimentis, (nullis castrorum experimentis: abl. of description, ‘with no experience of military life’) comitate quadam curandi provinciam tenuit. (comitate quadam curandi provinciam tenuit: ‘he ruled the island with a certain friendliness of managing’) Didicere iam barbari quoque ignoscere vitiis blandientibus, (vitiis blandientibus: ‘in alluring vices’, dat. with ignoscere) et interventus civilium armorum (interventus civilium armorum: i.e. the fight for the succession following Nero’s death) praebuit iustam segnitiae excusationem: sed discordia laboratum, (discordia laboratum [est]: laboratum is impers. passive of the intrans. laborare, ‘it was suffered from discord’) cum adsuetus expeditionibus miles otio lasciviret. Trebellius, fuga ac latebris vitata exercitus ira, indecorus atque humilis precario (precario: adv., ‘by entreaty’, ‘by begging’) mox praefuit, ac velut pacta exercitus licentia, ducis salute, (velut pacta exercitus licentia, ducis salute: abl. abs., ‘the army’s license and the general’s safety being agreed, so to speak, by negotiation’) [et] seditio sine sanguine stetit. Nec Vettius Bolanus, manentibus adhuc civilibus bellis, agitavit Britanniam disciplina: eadem inertia erga hostis, similis petulantia castrorum, nisi quod (nisi quod: ‘save in the fact that…’) innocens Bolanus et nullis delictis invisus (nullis delictis invisus: ‘disliked for no crimes [of his]’) caritatem paraverat loco auctoritatis.