XXII
Tertius expeditionum annus (tertius …annus: 80 A.D.) novas gentis aperuit, vastatis usque ad Tanaum (aestuario nomen est) (usque ad Tanaum (aestuario nomen est): Tanaus or Taus, the Tay; aestuario is dat. of possessor, lit. ‘up to the Tay (the name is for the estuary’ or ‘the estuary has that name’) nationibus. Qua (qua: ‘where’) formidine territi hostes quamquam conflictatum saevis tempestatibus exercitum lacessere non ausi; ponendisque insuper castellis spatium fuit. Adnotabant periti non alium ducem opportunitates locorum sapientius legisse. Nullum ab Agricola positum castellum aut vi hostium expugnatum aut pactione ac fuga desertum; nam adversus moras obsidionis annuis copiis firmabantur. Ita intrepida ibi hiems, crebrae eruptiones et sibi quisque praesidio, (sibi quisque praesidio: double dat., sibi of interest, praesidio of destination; lit. ‘each one [was] for protection to itself’; quisque does not stand for castellum which is neuter; it may be plur. and stand for the group of soldiers manning each fort.) inritis hostibus eoque desperantibus, quia soliti plerumque (plerumque: ‘generally’, ‘on most occasions’) damna aestatis hibernis eventibus pensare tum aestate atque hieme iuxta pellebantur. Nec Agricola umquam per alios gesta avidus intercepit: seu centurio seu praefectus incorruptum facti testem habebat. Apud quosdam acerbior in conviciis narrabatur; [et] ut erat comis bonis, ita adversus malos iniucundus. Ceterum (ceterum: cf. note in ch. 11 ) ex iracundia nihil supererat secretum, (ex iracundia nihil supererat secretum: ‘nothing hidden was left from anger’) ut silentium eius non timers: (ut silentium eius non timeres: ‘so that you might not fear his silence’; ut is consecutive and timeres is imperf. for continuous past action.) honestius putabat offendere quam odisse. (odisse: the perf. infinitive of this defective verb is equivalent to the English present.)