XXX
“Quotiens (quotiens: ‘as often as’) causas belli et necessitatem nostram intueor, magnus mihi animus est hodiernum diem consensumque vestrum initium libertatis toti Britanniae fore: nam et universi co[i]stis et (et …et: ‘both …and’, ‘not only …but also’) servitutis expertes, et nullae ultra terrae ac ne mare quidem securum inminente nobis classe Romana. (imminente nobis classe Romana: abl. abs.: ‘the Roman fleet being a menace to us’ ) Ita proelium atque arma, (proelium atque arma: hendiadys, ‘armed conflict’) quae fortibus honesta, (quae fortibus honesta: ‘which to the strong is virtue’; honesta is neuter plural, ‘honorable things’.) eadem etiam ignavis tutissima sunt. Priores pugnae, quibus adversus Romanos varia fortuna certatum est, spem ac subsidium in nostris manibus habebant, quia nobilissimi totius Britanniae eoque in ipsis penetralibus siti (eoque in ipsis penetralibus siti: ‘and therein placed in its very depths’; eoque: i.e. ‘in Britain’) nec ulla servientium litora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus. Nos terrarum ac libertatis extremos (nos terrarum ac libertatis extremos: lit. ‘us, the farthest out inhabitants of free lands’; terrarum ac libertatis is hendiadys.) recessus ipse ac sinus famae (sinus famae: ‘the fold of secrecy’, ‘the lack of information’) in hunc diem defendit: nunc terminus Britanniae patet, atque omne ignotum pro magnifico est (omne ignotum pro magnifico est: lit. ‘every unknown is taken for marvelous’ i.e. ‘the unknown is alluring’; pro requires abl.) sed nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus ac saxa, et infestiores Romani, quorum superbiam frustra per obsequium ac modestiam effugias. (effugias: potential subjunctive, ‘you may not avoid’, i. e. ‘one may not avoid’.) Raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, (postquam cuncta vastantibus defuere terrae …: ‘after lands have become unavailable to them who destroy everything, …’) mare scrutantur: si locuples hostis est, avari, si pauper, ambitiosi, (si locuples hostis est, avari, si pauper, ambitiosi: ‘if the enemy is rich, they are rapacious, if poor, despotic.’) quos non Oriens, non Occidens satiaverit: (quos …non … satiaverit: satiaverit is fut. perf., lit. ‘shall not have satiated them.’) soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. Auferre trucidare rapere falsis nominibus (falsis nominibus: ‘with false names’) imperium, atque ubi solitudinem faciunt, pacem appellant.