IV
Gnaeus Iulius Agricola, vetere et inlustri Foroiuliensium colonia, (Foroiuliensium colonia: today’s Frejus, SW of Cannes, on the Ligurian coast) ortus, utrumque avum procuratorem (procuratorem: manager of revenue in the imperial provinces) Caesarum habuit, quae equestris nobilitas est. Pater illi Iulius Graecinus senatorii ordinis, studio eloquentiae sapientiaeque notus, iisque ipsis virtutibus iram Gai Caesaris (Gai Caesaris: Caligula, emperor 37-41 A.D.) meritus: namque Marcum Silanum (Marcum Silanum: probably Marcus Iunius Silanus, the father of Caligula’s first wife) accusare iussus et, quia abnuerat, interfectus est. Mater Iulia Procilla fuit, rarae castitatis. In huius sinu indulgentiaque educatus per omnem honestarum artium cultum pueritiam adulescentiamque transegit. Arcebat eum ab inlecebris (ab inlecebris peccantium: from the inducements of sinners) peccantium praeter ipsius bonam integramque naturam, quod statim parvulus sedem ac magistram studiorum Massiliam (Massiliam: today’s Marseille) habuit, (quod…habuit: ‘the fact that he had…’) locum Graeca comitate et provinciali parsimonia mixtum ac bene compositum. (locum Graeca comitate et provinciali parsimonia mixtum ac bene compositum: ‘a place mixed and well blended with Greek civility and provincial parsimony) Memoria teneo solitum ipsum narrare se prima in iuventa studium philosophiae acrius, ultra quam concessum (ultra quam concessum: ‘further than allowed’; ultra is adv., not prep.) Romano ac senatori, hausisse, ni prudentia matris incensum ac flagrantem (incensum ac flagrantem: ‘burning and blazing’, hendiadys) animum coercuisset. Scilicet sublime et erectum ingenium pulchritudinem ac speciem (pulchritudinem ac speciem: hendiadys) magnae excelsaeque gloriae vehementius quam caute adpetebat. Mox mitigavit ratio et aetas, retinuitque, quod est difficillimum, ex sapientia (ex sapientia: ‘from his learning’, abl. of source) modum.