VII.
Tum exuto iustitio (tum exuto iustitio: ‘the period of public mourning having then expired’) reditum ad munia, et Drusus Illyricos ad exercitus profectus est, erectis omnium animis petendae e Pisone ultionis (erectis omnium animis petendae e Pisone ultionis: abl. abs.: lit. ‘everyone’s heart being desirous of revenge to be demanded from Piso’) et crebro questu, quod vagus interim per amoena Asiae atque Achaiae adroganti et subdola mora scelerum probationes subverteret. (crebro questu, quod … subverteret: abl. abs. followed by causal clause: ‘complaints being frequent because Piso was destroying …’; quod is with subjunctive in that the reason given is not one assigned by the writer.) nam vulgatum erat missam, ut dixi, a Cn. Sentio (missam, ut dixi, a Cn. Sentio: cf. ch. 74.) famosam veneficiis (famosam veneficiis: ‘notorious on account of her poisonings’) Martinam subita morte Brundisii extinctam, venenumque nodo crinium eius occultatum nec ulla in corpore signa sumpti exitii (signa sumpti exitii: ‘signs of a death taken into one’s hands’) reperta.