III.
Non tamen adeo virtutum sterile saeculum ut non et bona exempla prodiderit. (ut non et bona exempla prodiderit: the clause is consecutive, as indicated by the use of ut non; et is for etiam.) comitatae profugos liberos matres, secutae (secutae: passive in form but active in meaning, ‘having followed’; cf. note for spolia adepti in previous chapter.) maritos in exilia coniuges: propinqui audentes, constantes generi, contumax etiam adversus tormenta servorum fides; supremae clarorum virorum necessitates fortiter toleratae et laudatis antiquorum mortibus pares exitus. praeter multiplicis rerum humanarum casus caelo terraque prodigia et fulminum monitus et futurorum praesagia, laeta tristia, ambigua manifesta; (laeta tristia, ambigua manifesta: juxtaposition of words opposite in meaning to highlight contrast) nec enim umquam atrocioribus populi Romani cladibus magisve iustis indiciis adprobatum est non esse curae deis securitatem nostram, esse ultionem. (cladibus …indiciis adprobatum est non esse curae deis securitatem nostram, esse ultionem: lit. ‘it was proven by disasters and signs that our safety is not for concern to the gods, [but] our punishment is’; curae deis: double dative, deis of possessor with esse and curae of purpose.)