XLVII.
Exacto per scelera die novissimum malorum fuit laetitia. vocat senatum praetor urbanus, certant adulationibus ceteri magistratus, adcurrunt patres: decernitur Othoni tribunicia potestas et nomen Augusti et omnes principum honores, adnitentibus cunctis abolere convicia ac probra, quae promisce iacta (adnitentibus cunctis abolere convicia ac probra … promisce iacta: ‘all striving to erase the memory of the taunts and insults thrown at him indiscriminately’) haesisse animo eius nemo sensit; (quae …haesisse animo eius nemo sensit: lit. ‘which no one felt that they had stuck to his heart’) omisisset offensas an distulisset brevitate imperii in incerto fuit. (omisisset offensas an distulisset brevitate imperii in incerto fuit: subjunctive in double indirect question: ‘whether he had ignored the insults or had deferred them remained an open question in view of the brevity of his reign’.) Otho cruento adhuc foro per stragem iacentium in Capitolium atque inde in Palatium vectus (Otho … per stragem iacentium … vectus: ‘Otho was carried through the confused heaps of corpses lying on the ground’) concedi corpora sepulturae cremarique permisit. Pisonem Verania uxor ac frater Scribonianus, Titum Vinium Crispina filia composuere, quaesitis redemptisque capitibus, quae venalia interfectores servaverant.