LV.
Inferioris tamen Germaniae legiones sollemni kalendarum Ianuariarum sacramento pro Galba adactae, (sollemni kalendarum Ianuariarum sacramento pro Galba adactae [sunt]: ‘were summoned for the solemn oath-taking of the kalends of January on Galba’s behalf’) multa cunctatione et raris primorum ordinum vocibus, (multa cunctatione et raris … vocibus: ablatives of manner) ceteri silentio proximi cuiusque audaciam expectantes, (proximi cuiusque audaciam expectantes: ‘awaiting the audacity of anyone nearest’) insita mortalibus natura, (insita mortalibus natura: abl. abs.: ‘it being a trait peculiar to mortals to …’) propere sequi quae piget inchoare. sed ipsis legionibus inerat (inerat: ‘was present’) diversitas animorum: primani quintanique turbidi adeo ut quidam saxa in Galbae imagines iecerint: quinta decima ac sexta decima legiones nihil ultra fremitum et minas ausae initium erumpendi circumspectabant. at in superiore exercitu quarta ac duetvicensima legiones, isdem hibernis tendentes, ipso kalendarum Ianuariarum die dirumpunt imagines Galbae, quarta legio promptius, duetvicensima cunctanter, mox consensu. (consensu: ‘with their full consent’) ac ne reverentiam imperii exuere viderentur, (ne reverentiam imperii exuere viderentur: negative purpose clause: ‘lest they be seen to cast aside their respect for authority’) senatus populique Romani oblitterata iam nomina sacramento advocabant, nullo legatorum tribunorumve pro Galba nitente, quibusdam, ut in tumultu, notabilius turbantibus. (nullo …nitente, … quibusdam …turbantibus: abl. abs.) non tamen quisquam in modum contionis aut suggestu locutus; neque enim erat adhuc cui imputaretur. (neque enim erat adhuc cui imputaretur: neque …erat …cui ushers in a neg. relative clause of characteristic for which see G. 631, A.G. 534 – 535, and B. 283.; lit. ‘in fact there was yet no one to whom [such actions] might be made a ground for obligation’ or freely ‘there was as yet no one with whom to make a merit of such actions’.)