LXXV.
Versabatur ante oculos Germanici exercitus (versabatur ante oculos Germanici exercitus: ‘the power of the German army kept turning over in his mind’.) robur, notum viro militari: suas legiones civili bello inexpertas, Vitellii victricis, et apud victos plus querimoniarum quam virium. (apud victos plus querimoniarum quam virium: querimoniarum and virium are partitive genitives after the neuter plus.) fluxam per discordias (fluxam per discordias: `weakened by discord’; per didcordias is in place of an abl. of instrument.) militum fidem et periculum ex singulis: quid enim profuturas cohortis alasque, si unus alterve praesenti (praesenti: ‘instantaneous’) facinore paratum ex diverso (ex diverso: ‘from the other side’) praemium petat? (quid enim profuturas cohortis alasque, si … petat?: in indir. discourse the main clause, or apodosis, of a conditional sentence becomes infinitive even when the clause is in the form of a rhetorical question; the protasis takes subjunctive as expected.) sic Scribonianum sub Claudio interfectum, (Scribonianum sub Claudio interfectum: cf. Book 1, ch. 89.) sic percussorem eius Volaginium e gregario ad summa militiae provectum: facilius universos impelli quam singulos vitari.