LXXXV.
Adcelerata interim Vespasiani coepta Illyrici exercitus studio transgressi in partis: tertia legio exemplum ceteris Moesiae legionibus praebuit; octava erat ac septima Claudiana, imbutae favore Othonis, quamvis proelio non interfuissent. (quamvis proelio non interfuissent: concessive quamvis takes subjunctive.) Aquileiam progressae, proturbatis qui de Othone nuntiabant laceratisque vexillis nomen Vitellii praeferentibus, rapta postremo pecunia et inter se divisa, hostiliter egerant. unde metus et ex metu consilium, posse imputari (imputari: ‘to be counted as a credit’) Vespasiano quae apud Vitellium excusanda erant. ita tres Moesicae legiones (tres Moesicae legions: i.e. the Illyricus exercitus) per epistulas adliciebant Pannonicum exercitum aut abnuenti vim parabant. (abnuenti vim parabant: lit. ‘were preparing violence to the refusing [Pannonian army]’.) in eo motu Aponius Saturninus Moesiae rector pessimum facinus audet, misso centurione ad interficiendum Tettium Iulianum (Aponius Saturninus … Tettium Iulianum: cf. Book 1, ch. 79.) septimae legionis legatum ob simultates, quibus causam partium praetendebat. (quibus causam partium praetendebat: ‘for which [personal animosities] he was alleging the interest of the party in excuse’; the verb praetendo requires dative.) Iulianus comperto discrimine et gnaris locorum adscitis per avia Moesiae ultra montem Haemum (montem Haemum: the Balkan mountains of Bulgaria) profugit; nec deinde civili bello interfuit, per varias moras susceptum ad Vespasianum iter (susceptum ad Vespasianum iter: ‘the journey undertaken to join Vespasian’) trahens et ex nuntiis cunctabundus aut properans.