XCVI.
Prima Vitellio tertiae legionis defectio nuntiatur, missis ab Aponio Saturnino (Aponio Saturnino: the governor of Moesia, cf. ch. 85.) epistulis, antequam is quoque Vespasiani partibus adgregaretur; (antequam …adgregaretur: antequam + prospective subjunctive) sed neque Aponius cuncta, ut trepidans re subita, (ut trepidans re subita: ‘as a man acting in a state of alarm following the sudden turn of events’) perscripserat, et amici adulantes mollius interpretabantur: unius legionis eam seditionem, ceteris exercitibus constare fidem. in hunc modum etiam Vitellius apud milites disseruit, praetorianos nuper exauctoratos insectatus, (praetorianos nuper exauctoratos insectatus: ‘railing against the praetorians lately discharged’) a quibus falsos rumores dispergi, nec ullum civilis belli metum adseverabat, suppresso Vespasiani nomine et vagis per urbem militibus qui sermones populi coercerent. (suppresso Vespasiani nomine et vagis per urbem militibus qui sermones populi coercerent: abl. abs.: ‘Vespasian’s name being suppressed and soldiers wandering through Rome to stifle the talk of the people’. qui … coercerent: rel. clause replacing a ut purpose clause.) id praecipuum alimentum famae erat.