XLIV.
Capto Valente cuncta ad victoris opes conversa, initio per Hispaniam a prima Adiutrice legione orto, (initio … orto: abl. abs., ‘a start having been made’) quae memoria Othonis infensa Vitellio decimam quoque ac sextam traxit. nec Galliae cunctabantur. et Britanniam inditus erga Vespasianum favor, quod illic secundae legioni a Claudio praepositus et bello clarus egerat, (quod illic [Vespasianus] bello clarus egerat: cf. Agricola, 13.) non sine motu adiunxit ceterarum, (Britanniam inditus erga Vespasianum favor … non sine motu adiunxit ceterarum: ‘the goodwill afforded to Vespasian added Britain to his side, [though] not without the opposition of the other legions’. inditus is from indo.)in quibus plerique centuriones ac milites a Vitellio provecti (a Vitellio provecti: ‘advanced by Vitellius’) expertum iam principem anxii mutabant. (expertum iam principem anxii mutabant: ‘they were unwilling to change a prince already known to them’.)