XXXV.
Nihil aeque exercitus nostros quam (aeque …quam: ‘to the same extent as …’) egestas copiarum fatigabat. impedimenta legionum cum imbelli turba (cum imbelli turba: abl of accompaniment) Novaesium missa ut inde terrestri itinere frumentum adveherent; nam flumine hostes potiebantur. primum agmen securum incessit, nondum satis firmo Civile. qui ubi rursum missos Novaesium frumentatores datasque in praesidium cohortis velut multa pace (velut multa pace: ‘as in times of durable peace’) ingredi accepit, (ubi … accepit: ubi is usually with perf. indicative.) rarum apud signa militem, arma in vehiculis, cunctos licentia vagos, compositus invadit, praemissis qui pontis et viarum angusta insiderent. pugnatum longo agmine et incerto Marte, (incerto Marte: idiom: lit. ‘Mars being undecided’ or ‘fighting being undecisive’) donec proelium nox dirimeret. (donec …dirimeret: donec is with subjunctive to indicate expectation or suspense.) cohortes Geldubam perrexere, manentibus, ut fuerant, castris, quae relictorum illic militum praesidio tenebantur. non erat dubium quantum in regressu discriminis adeundum foret frumentatoribus onustis perculsisque. (non erat dubium quantum in regressu discriminis adeundum foret frumentatoribus onustis perculsisque: ‘there was no doubt how much danger would have to be undergone on the return journey, the foragers being overburdened and terrified.’ quantum adeundum foret: subjunctive in indirect question; adeundum is neuter gerundive used impersonally with a form of esse to express duty or necessity. Cf. A.G. 500, 3. discriminis is partitive gen. after quantum. ) addit exercitui suo Vocula mille delectos e quinta et quinta decima legionibus apud Vetera obsessis, indomitum militem et ducibus infensum. plures quam iussum erat profecti palam in agmine fremebant, non se ultra famem, insidias legatorum toleraturos: at (at: expresses contrast, ‘on the other hand’) qui remanserant, desertos se abducta parte legionum querebantur. duplex hinc seditio, aliis revocantibus Voculam, aliis redire in castra abnuentibus.