XXXVI.
Interim Civilis Vetera circumsedit: Vocula Geldubam atque inde Novaesium concessit, [Civilis capit Geldubam] mox haud procul Novaesio equestri proelio prospere certavit. ([Civilis capit Geldubam] … certavit: considered a spurious addition (perhaps a note inserted during transcription) and ignored by the majority of commentators, who also argue that Vocula, not Civilis, is the subject of certavit) sed miles secundis adversisque perinde in exitium ducum accendebatur; et adventu quintanorum quintadecimanorumque auctae legiones (adventu quintanorum quintadecimanorumque auctae legions: the thousand men added by Vocula in the previous chapter) donativum exposcunt, comperto pecuniam a Vitellio missam. (comperto pecuniam a Vitellio missam [esse]: abl. abs.: ‘having been discovered that the money had been sent’) nec diu cunctatus Hordeonius nomine Vespasiani dedit, idque praecipuum fuit seditionis alimentum. effusi in luxum et epulas et nocturnos coetus veterem in Hordeonium iram renovant, nec ullo legatorum tribunorumve obsistere auso (nec ullo legatorum tribunorumve obsistere auso: abl. abs. legatorum tribunorumve is partitive genitive after the pronominal adj. ullo; cf. A.G. 346, 2.) (quippe omnem pudorem nox ademerat) protractum e cubili interficiunt. eadem in Voculam parabantur, nisi servili habitu per tenebras ignoratus evasisset.